monumenta.ch > Ambrosius > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 15, 75
Facile autem pecunia consumitur, consilia exhauriri nesciunt. Haec usu augentur: pecunia minuitur, et cito deficit, atque ipsam destituit benignitatem; tatem; ut quo pluribus largiri volueris, eo pauciores adiuves, et saepe tibi desit quod aliis conferendum putaveris. Consilii autem operisque collatio, quo in plures diffunditur, eo redundantior manet, et in suum fontem recurrit. In se enim refluit ubertas prudentiae: et quo pluribus fluxerit, eo exercitius fit omne quod remanet.